I Paralipomenon 4:43
et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they smote the rest of the Amalekites that were escaped, and dwelt there unto this day.
In Context
Cross References
Exodus 17:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. + 17.14 Delebo enim, etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.
Deuteronomy 34:6et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. + 34.6 In valle. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis præcepta non bona. Et non cognovit homo. Judæi autumant hoc factum, ne Judæi semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei præscientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiæ Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus.
1 Samuel 15:7Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
1 Samuel 30:17Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
2 Chronicles 5:9Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. + 5.9 Vectium autem. ID. Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident.
Matthew 27:8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.