Corinthios i 10:11
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. + 10.11 Scripta sunt. Non propter nos tantum. Per hæc enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut præmium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem pœnam inobedientes mereamur. Fines sæculorum. Quia in ultima ætate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines sæculi devenerunt in nos, sæcularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:35Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
Romans 13:11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.
1 Corinthians 7:29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.
Philippians 4:5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. + 4.5 Modestia. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quæ vultis impetrare.
Hebrews 10:37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.