Romans 13:11
Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Cross References
Isaiah 21:11Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? + 21.11 Onus Duma. LXX: Idumææ, etc., usque ad onus Duma ad me clamat. Ad me clamat. HIER. Deus, scilicet custos meus, etc., usque ad loquitur deinde gentibus: Si me quæritis, studiosius quærite Joan. 9..
Matthew 16:3Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. + 16.3 Rutilat enim. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.
Matthew 25:5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. + 25.5 Moram autem faciente sponso. Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt omnes et dormierunt. Quia postea suscitandi.
Mark 13:35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
1 Corinthians 7:29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.
1 Corinthians 15:34Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. + 15.34 Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.