Philippians 4:5
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. + 4.5 Modestia. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quæ vultis impetrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let your moderation be known unto all men. The Lord is at hand.
In Context
Cross References
Matthew 6:25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.
Matthew 24:48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Luke 12:22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. + 12.22 Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.
1 Corinthians 6:7Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
1 Corinthians 8:13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
1 Thessalonians 5:2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.