Corinthios i 10:18
Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? + 10.18 Videte. Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, secundum carnem, quia est Isræl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quæ illis umbris præcedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold Israel after the flesh: are not they which eat of the sacrifices partakers of the altar?
In Context
Cross References
Leviticus 3:11Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
1 Samuel 9:12Quæ respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso.
Romans 4:1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? + 4.1 Secundum carnem. Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam æternam quæ ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, hæc justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.
Romans 9:3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, + 9.3 Pro fratribus. Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..
2 Corinthians 11:18Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.