Romans 4:1
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? + 4.1 Secundum carnem. Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam æternam quæ ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, hæc justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What shall we say then that Abraham our father, as pertaining to the flesh, hath found?
In Context
2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Cross References
Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.
Luke 16:24et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. + 16.24 Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.
John 8:33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? + 8.33 Liberi. Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos, in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis, etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos, indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus. Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico, etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.
John 8:53Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? + 8.53 Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?
Acts 13:26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. + 13.26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.
Romans 6:1Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? + 6.1 Permanebimus. Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.