Corinthios i 10:17
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. + 10.17 Quoniam unus, etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Hæc autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we being many are one bread, and one body: for we are all partakers of that one bread.
In Context
Cross References
Romans 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.
1 Corinthians 10:21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
1 Corinthians 12:12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. + 12.12 Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.
Galatians 3:26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. + 3.26 Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.
Ephesians 2:15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: + 2.15 Faciens pacem, etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. In semetipso. Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quæ inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris.
Ephesians 4:4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.