Corinthios i 11:17
Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. + 11.17 Hoc autem præcipio. Non deserentis solertia requiratur, sed præcipientis auctoritas attendatur. Non laudans. Incipit de Dominica cœna dicere, in qua multum peccabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Isaiah 1:13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
1 Corinthians 11:2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. + 11.2 Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.
1 Corinthians 11:22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. + 11.22 Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo.
1 Corinthians 14:23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? + 14.23 Si ergo conveniat. Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia linguæ sunt in signum, non ad ædificationem.