Corinthios i 11:19
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. + 11.19 Oportet et hæreses, etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
Cross References
Deuteronomy 13:3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
Luke 2:35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. + 2.35 Gladius. BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.
Acts 5:17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: + 5.17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.
Acts 20:30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Acts 24:14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: + 24.14 Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.
Acts 28:22Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.