Corinthios i 11:20
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. + 11.20 Dominicam cœnam. Dominicam cœnam dicit acceptionem Eucharistiæ, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post cœnam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriæ eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When ye come together therefore into one place, this is not to eat the Lord’s supper.
In Context
Cross References
Zechariah 7:6et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Hebrews 10:25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. + 10.25 Sicut consuetudinis. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.
Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.