The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:18

Romans 9:18

Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore hath he mercy on whom he will have mercy, and whom he will he hardeneth.

In Context

17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. + 9.17 Excitavi. Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Ægypti.

19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? + 9.19 Quid adhuc. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?

Read all of Romans 9

Cross References

Exodus 7:13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.

Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.

Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.

Acts 28:26dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

Romans 11:7Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: + 11.7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:17Romans 9Romans 9:19 →