Corinthios i 12:27
Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. + 12.27 De membro. Vel Christo, vel a me cujus prædicatione instituti estis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now ye are the body of Christ, and members in particular.
In Context
Cross References
Romans 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.
1 Corinthians 12:14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. + 12.14 Nam et corpus. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiæ, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi præstent quod debent.
Ephesians 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.
Ephesians 5:30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
Colossians 1:24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: + 1.24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.