Romanos 12:5
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So we, being many, are one body in Christ, and every one members one of another.
In Context
Cross References
Romans 12:4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: + 12.4 Sicut enim in uno. AUG. Nemo poterit esse justus, quandiu fuerit ab unitate hujus corporis separatus, etc., usque ad sed bene utendi pietate possideant.
1 Corinthians 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.
1 Corinthians 12:20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
Ephesians 1:23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. + 1.23 Plenitudo ejus. Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum. Omnia in omnibus. Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.
Ephesians 5:23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
Colossians 1:24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: + 1.24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.