Corinthios i 15:24
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. + 15.24 Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Daniel 12:9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Matthew 13:39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.