Corinthios i 15:25
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. + 15.25 Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he must reign, till he hath put all enemies under his feet.
In Context
Cross References
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Matthew 22:44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? + 22.44 Dixit. Istud dicere est æqualem sibi filium generare. Domino. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.
Luke 20:42et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
Ephesians 1:22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..
Hebrews 10:12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, + 10.12 Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.