Corinthios i 15:26
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: + 15.26 Novissima autem. Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: Novissime autem inimica destruetur mors. Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut hæretici arbitrantur. Novissime. Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. Inimica. Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The last enemy that shall be destroyed is death.
In Context
Cross References
Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
1 Corinthians 15:55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? + 15.55 Ubi est, mors, victoria tua? Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.
Hebrews 2:14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: + 2.14 Quia ergo. Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse, Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. Per mortem. Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.
Revelation 21:4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. + 21.4 Et mors. Vere non erunt ibi lacrymæ, quia non erit causa lacrymarum.