Revelation 21:4
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. + 21.4 Et mors. Vere non erunt ibi lacrymæ, quia non erit causa lacrymarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 144:4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1
Isaiah 30:19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. + 30.19 Plorans nequaquam plorabit. ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.
Jeremiah 31:13Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.