Corinthios i 15:30
ut quid et nos periclitamur omni hora?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And why stand we in jeopardy every hour?
In Context
Cross References
1 Corinthians 15:31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. + 15.31 Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.
2 Corinthians 6:9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
Galatians 5:11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. + 5.11 Ego autem. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. Quid adhuc persecutionem. HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum crucis. Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.