Corinthios i 15:31
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. + 15.31 Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I protest by your rejoicing which I have in Christ Jesus our Lord, I die daily.
In Context
30ut quid et nos periclitamur omni hora?
Cross References
1 Samuel 8:9Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
Zechariah 3:6Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens:
Romans 8:36(Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)]
2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit
2 Corinthians 4:10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. + 4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.
Philippians 3:3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.