The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:32

Corinthios i 15:32

Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. + 15.32 Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If after the manner of men I have fought with beasts at Ephesus, what advantageth it me, if the dead rise not? let us eat and drink; for to morrow we die.

In Context

31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. + 15.31 Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.

33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Psalms 73:13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. + 73.13 Tu confirmasti. AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit. 1

Ecclesiastes 11:9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. + 11.9 Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.

Isaiah 56:12Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.] + 56.12 Venite sumamus. Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.

Luke 9:25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

Acts 18:19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.

Acts 19:23Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:31Corinthios i 15Corinthios i 15:33 →