Corinthios i 15:36
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: + 15.36 Insipiens tu: quod seminas. Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou fool, that which thou sowest is not quickened, except it die:
In Context
Cross References
Luke 11:40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?
Romans 1:22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.