The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:35

Corinthios i 15:35

Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? + 15.35 Sed dicet aliquis. Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per hæc probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: Et si resurgent: qualive corpore, quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: Insipiens, id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But some man will say, How are the dead raised up? and with what body do they come?

In Context

34Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. + 15.34 Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.

36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: + 15.36 Insipiens tu: quod seminas. Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Job 11:12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. + 11.12 Vir vanus in superbiam. Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.

Psalms 73:11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 1

Ezekiel 37:3Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.

Matthew 22:29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. + 22.29 Erratis. Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.

John 3:9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?

Romans 9:19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? + 9.19 Quid adhuc. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:34Corinthios i 15Corinthios i 15:36 →