The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:22

Romans 1:22

dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Professing themselves to be wise, they became fools,

In Context

21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.

23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. + 1.23 Et mutaverunt. AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. In similitudinem imaginis. Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. Hominis et volucrum, etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.

Read all of Romans 1

Cross References

Proverbs 25:14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. + 25.14 Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3..

Isaiah 47:10Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.

Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.

Romans 11:25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.

1 Corinthians 3:18Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:21Romans 1Romans 1:23 →