Corinthios i 15:38
Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. + 15.38 Deus autem dat. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But God giveth it a body as it hath pleased him, and to every seed his own body.
In Context
Cross References
Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1
Mark 4:26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, + 4.26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.