Mark 4:26
Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, + 4.26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, So is the kingdom of God, as if a man should cast seed into the ground;
In Context
27et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Cross References
Proverbs 11:18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Ecclesiastes 11:6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.] + 11.6 Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.
Isaiah 32:20Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.] + 32.20 Beati qui seminatis. ID. In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judæis quam de gentibus populo congregato.
Matthew 4:17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 4.17 Exinde. Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad prædicandum. Exinde, id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat. Pœnitentiam agite. Eadem quæ præco prædicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum præsens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiæ Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur. RAB. Hæc prædicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato prædicare incepit.
Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.
Matthew 13:31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.