The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:50

Corinthios i 15:50

Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. + 15.50 Hoc autem dico. Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now this I say, brethren, that flesh and blood cannot inherit the kingdom of God; neither doth corruption inherit incorruption.

In Context

49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. + 15.51 Omnes quidem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Matthew 16:17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

1 Corinthians 1:12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. + 1.12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.

1 Corinthians 7:29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.

2 Corinthians 9:6Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. + 9.6 Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.

Galatians 5:16Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. + 5.16 Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

Colossians 2:4Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. + 2.4 Hoc autem. Non solum dico ut ad ea tendatis quæ nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quæ est in Christo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:49Corinthios i 15Corinthios i 15:51 →