The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:57

Corinthios i 15:57

Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But thanks be to God, which giveth us the victory through our Lord Jesus Christ.

In Context

56Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.

58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

2 Kings 5:1Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. + 5.1 Naaman, etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Romans 7:25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. + 7.25 Igitur ego ipse. Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse. Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.

1 Corinthians 15:51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. + 15.51 Omnes quidem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.

2 Corinthians 2:14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: + 2.14 Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:57

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:56Corinthios i 15Corinthios i 15:58 →