Corinthios i 15:51
Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. + 15.51 Omnes quidem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I shew you a mystery; We shall not all sleep, but we shall all be changed,
In Context
Cross References
1 Corinthians 4:1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. + 4.1 Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.
1 Corinthians 15:6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
1 Corinthians 15:20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
Ephesians 3:3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, + 3.3 Sicut supra scripsi, etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.
Philippians 3:21qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.