Corinthios i 15:7
deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
After that, he was seen of James; then of all the apostles.
In Context
Cross References
Luke 24:36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
Acts 1:2usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: + 1.2 Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.