Acts 1:2
usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: + 1.2 Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; + 11.2 Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.
Isaiah 48:16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Matthew 10:1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. + 10.1 Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Mark 6:30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. + 6.30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.