Corinthios i 15:9
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 8:3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. + 8.3 Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.
Acts 22:4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
2 Corinthians 11:5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. + 11.5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.
Galatians 1:13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Ephesians 3:7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. + 3.7 Minister. Non enim est meum sed Dei, et ita nullæ mihi gratiæ reddendæ, sed Deo.
1 Timothy 1:13qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. + 1.13 Sed misericordiam Dei. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum, ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.