Acts 22:4
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I persecuted this way unto the death, binding and delivering into prisons both men and women.
In Context
Cross References
Acts 7:58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. + 7.58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..
Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.
Acts 9:21Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? + 9.21 Nonne. RAB. Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas.
Acts 18:26Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Acts 19:23Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts 24:14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: + 24.14 Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.