Corinthios i 16:2
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. + 16.2 Per, etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judæos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. + 26.12 Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
Genesis 30:30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Genesis 33:11et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Deuteronomy 15:11Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
Haggai 2:16Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
Mark 12:41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. + 12.41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.