The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:13

Romans 4:13

Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. + 4.13 Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the promise, that he should be the heir of the world, was not to Abraham, or to his seed, through the law, but through the righteousness of faith.

In Context

12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

14Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. + 4.14 Si enim, etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio.

Read all of Romans 4

Cross References

Genesis 17:4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Psalms 72:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? + 72.11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 1

Galatians 3:16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:12Romans 4Romans 4:14 →