The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 6 › Corinthios i 6:13

Corinthios i 6:13

Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. + 6.13 Esca ventri. Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Meats for the belly, and the belly for meats: but God shall destroy both it and them. Now the body is not for fornication, but for the Lord; and the Lord for the body.

In Context

12Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. + 6.12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.

14Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.

Read all of Corinthios i 6

Cross References

Matthew 15:17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?

Mark 7:19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? + 7.19 Et in secessum. BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.

John 6:49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

Romans 7:4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. + 7.4 Per corpus Christi. Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.

Romans 14:7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. + 14.7 Nemo enim nostrum sibi vivit. Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sibi. Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, sibi, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.

1 Corinthians 3:16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? + 3.16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 6:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 6:12Corinthios i 6Corinthios i 6:14 →