Mark 7:19
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? + 7.19 Et in secessum. BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Cross References
Matthew 15:17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
Acts 10:15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Romans 14:1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. + 14.1 Infirmum autem. Perfectæ fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia omnia munda mundis. Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde præcipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Non in disceptationibus. Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.
Colossians 2:16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: