The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:4

Romans 7:4

Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. + 7.4 Per corpus Christi. Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore, my brethren, ye also are become dead to the law by the body of Christ; that ye should be married to another, even to him who is raised from the dead, that we should bring forth fruit unto God.

In Context

3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. + 7.3 Igitur vivente marito, etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir. Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.

5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.

Read all of Romans 7

Cross References

Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1

Isaiah 62:5Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. + 62.5 Et gaudebit, etc. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem Gen. II; Matth. 19.. Sacramentum hoc magnum est in Christo et in Ecclesia Ephes. 5..

Matthew 26:26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. + 26.26 Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.

John 6:51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

Romans 6:2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?

Romans 6:22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. + 6.22 Nunc vero liberati. AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis Joan. 8.. Stipendia. Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:3Romans 7Romans 7:5 →