Corinthios i 7:39
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. + 7.39 Mulier alligata. Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit. Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Malachi 2:11Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
1 Corinthians 7:10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
2 Corinthians 6:14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? + 6.14 Nolite jugum, etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare.