The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:18

Corinthios i 9:18

Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What is my reward then? Verily that, when I preach the gospel, I may make the gospel of Christ without charge, that I abuse not my power in the gospel.

In Context

17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.

19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. + 9.19 Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Romans 14:15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.

1 Corinthians 8:9Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

1 Corinthians 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.

2 Corinthians 11:7Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? + 11.7 Quoniam gratis Evangelium. Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi præponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriæ.

1 Thessalonians 2:6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:17Corinthios i 9Corinthios i 9:19 →