1 John 2:10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. + 2.10 Qui diligit fratrem suum, est in lumine scientiæ et operationis; sed qui odit est in tenebris ignorantiæ, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, et nescit, id est non providet, quo eat; et ad quam pœnam recipiendus sit. Vel, nescit quo eat, id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus, qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita præpeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that loveth his brother abideth in the light, and there is none occasion of stumbling in him.
In Context
Cross References
Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
2 Peter 1:10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. + 1.10 Non peccabitis aliquando. Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.