1 John 2:21
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. + 2.21 Et quoniam omne mendacium. BEDA. Dixerat omne mendacium non esse ex veritate, etc., usque ad omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 9:8Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. + 9.8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
2 Peter 1:12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. + 1.12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.