1 John 2:8
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. + 2.8 Quod verum est. Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Et in ipso. Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. Et in vobis. Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum quia tenebræ jam transierunt. Tenebræ ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1
Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1
Isaiah 9:2Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. + 9.2 In regione umbræ mortis. ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbræ mortis, qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Luke 1:79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] + 1.79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.
John 1:9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. + 1.9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.