The Bible Software
bible.software1 John1 John 3 › 1 John 3:10

1 John 3:10

In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In this the children of God are manifest, and the children of the devil: whosoever doeth not righteousness is not of God, neither he that loveth not his brother.

In Context

9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. + 3.9 Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.

11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

Read all of 1 John 3

Cross References

Luke 6:35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. + 6.35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.

John 8:47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

Romans 8:16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. + 8.16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.

1 John 2:9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. + 2.9 Qui dicit, etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi.

1 John 3:7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. + 3.7 Qui facit justitiam. Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.

1 John 4:3et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. + 4.3 Omnis spiritus, etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 3:91 John 31 John 3:11 →