1 John 3:9
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. + 3.9 Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:37Si ceciderit super sementem, non polluet eam. + 11.37 Si ceciderit. ISICH. Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi.
Matthew 7:18Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. + 7.18 Non potest. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.
John 3:3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. + 3.3 Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit. CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.
Romans 6:2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?
Titus 1:2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: + 1.2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.
1 John 2:29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. + 2.29 Omnis, etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. Ex ipso. Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.