1 John 3:7
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. + 3.7 Qui facit justitiam. Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! + 72.1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 1
Ezekiel 18:5Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Luke 1:75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Romans 2:6qui reddet unicuique secundum opera ejus: + 2.6 Qui reddet unicuique. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.
Romans 6:16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.
Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.