The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:16

Romans 8:16

Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. + 8.16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Spirit itself beareth witness with our spirit, that we are the children of God:

In Context

15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). + 8.15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.

17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

Read all of Romans 8

Cross References

Romans 8:23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. + 8.23 Non solum, etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. Non solum. AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Primitias spiritus. Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Adoptionem. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.

2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

2 Corinthians 5:5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

Ephesians 4:30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. + 4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

1 John 4:13In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. + 4.13 In hoc cognoscimus. Unde sciemus si habeamus spiritum Dei? Interroga viscera tua: si sint plena charitate, habes spiritum Dei. Quoniam in eo manemus. Deus in nobis manet, et nos in eo, ideoque nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:15Romans 8Romans 8:17 →