Iohannis i 3:15
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. + 3.15 Qui odit fratrem. Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur. Non habet vitam æternam. In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. + 19.16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.
Proverbs 26:24Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Matthew 5:28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.
Acts 23:12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. + 23.12 Devoverunt se dicentes. Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.
Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,