Matthew 5:28
Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. + 39.7 Post multos itaque dies injecit domina, etc. GREG. lib. XXX Moral., cap. 19 Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur. Injecit domina sua, etc. ISID. Hæc figura est Synagogæ, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.
2 Samuel 11:2Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. + 11.2 Dum hæc. RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. Bethsabee. ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquæ vivæ, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de cœlo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquæ salientis in vitam æternam, quam qui biberit non sitiet in æternum Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpæ delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinæ magisterium oculus videre recusaret: sicut enim sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quælibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiæ gladio confunditur. Non enim David Uriæ conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cæcatur. Sæpe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cæcitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quæ formæ species ad mentem ingreditur, disciplinæ magisterio lumina restringunt, ne pravæ cogitationi visio lenocinata famuletur: quæ si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Sæpe res quælibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiæ virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriæ concupivit uxorem, quem tamen a prælio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litteræ carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiæ perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei: Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam prædicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judæis præcipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam præceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia præcepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judæi ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia prædicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit Joan. 5.. Legem enim Judæus tenet, quæ ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judæus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitæ culpam prophetiæ signat innocentiam; et istæ per vitæ innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.
Job 31:9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, + 31.9 Si deceptum est. Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.
Proverbs 6:25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: + 6.25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.
Matthew 5:39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.
Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.