Iohannis i 3:18
Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: + 3.18 Filioli, non diligamus, etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua. In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere. Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate. Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My little children, let us not love in word, neither in tongue; but in deed and in truth.
In Context
Cross References
Exodus 33:21Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. + 33.21 Ecce, inquit, locus est apud me, et stabis supra, etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me, etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me, etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.
Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
Romans 12:9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.
Ephesians 4:1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, + 4.1 Obsecro. Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.
1 Thessalonians 1:3memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: + 1.3 Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.