1 John 3:21
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Beloved, if our heart condemn us not, then have we confidence toward God.
In Context
Cross References
Job 22:26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. + 22.26 Tunc super. Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacræ Scripturæ satiari. Et elevabis ad Deum. Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.
Psalms 7:3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. + 7.3 Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur. 1
1 Corinthians 4:4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. + 4.4 Nihil enim conscius sum. AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum; addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum. Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat.
1 Timothy 2:8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. + 2.8 Volo ergo viros, etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. Ira, ad proximum; disceptatione, ad Deum.
Hebrews 10:22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, + 10.22 In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.
1 John 4:17In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.